monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXIV <<<     >>> in Psalmum CXXVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXV

1 Canticum graduum.
2 Post captivitatem omnium peccatorum, voces beatorum ascendentium ad supernam Ierusalem quam suaviter offeruntur, ut in itinere arduo positi, sancto se carmine consolentur! Iter felicissimum, fructuosus labor, nec aliquando decipiens, si ille ad quem tenditur, in corde semper habeatur. Quapropter animae ponamus aurem, mentem purissimam commodemus. Aliquid enim de illa beatitudine sumimus, si sanctum carmen cordis penetralibus hauriamus.
3 Divisio psalmi.
4 Sanctissimi viri divina miseratione liberati, prima parte psalmi gratias agunt, quod de obnoxietate saevissima peccatorum in tantam gratiam sunt recepti, ut inter gentes probarentur esse laudabiles. Secunda parte deprecantur, ut captivitas eorum commutetur in gaudium: subiungentes mirabilem veramque sententiam: quia Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.
5 Expositio psalmi.
6 Vers. 1. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Hic spiritualis expositio probatur esse necessaria. Nam cum nullam desolationem temporibus David Sion sustinuisse declaretur, restat perquirere qualem captivitatem versus iste indicare videatur; utique illam diaboli, qua mundus tenebatur obnoxius. Captivitas enim Sion fuit, cum Ecclesiam Dei, quae tunc in paucis erat, idolorum premebat iniquitas. Sed conversa est in libertatem, quando adventu Domini inferni vincula dirupta sunt. Sequitur, facti sumus sicut consolati; scilicet quoniam captivitas illa quae fuit, quamvis a nobis fuerit auxilio Divinitatis explosa, sicut consolatos nos reddit, non omnino securos. Illic est enim certa consolatio, ubi erit iam et complenda promissio. Habemus tamen inter istas mundi ambiguitates maximam consolationem, quando illum conservare dona sua credimus, quem nobis gratis pepercisse sentimus.
7 (Vers. 2.) Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc scilicet quando Domini Salvatoris adventus (sicut iam dictum est) captivitatem nostram commutavit in gaudium, vitia in virtutes, ignorantiam in cognitionem divinarum rerum, interitum in vitam sempiternam [ed., vivere sempiternum]; ut merito impleretur os gaudio, et lingua exsultatione, quibus talia Domini munere praestabantur. Sed hic os significat cordis arcanum, ubi primum gaudia seminata coalescunt, et officio linguae in fructum vocis erumpunt. De ipso ore dicitur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Ipse etiam clausis labiis clamat ad Dominum, et otioso ore efficaciter vox compuncti cordis auditur.
8 (Vers. 3.) Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum illis. Omnino certa laus est quam adversarii profitentur, et magnum pondus veritatis illum bonum testimonium dare, qui probatur contra sensisse. Et intende diligentius, quia non dicit gentes, sed inter gentes. Non enim in adventu Domini gentes universaliter crediderunt; sed inter gentes erant qui compuncti talia dicere potuissent. Videntes ergo religionem florere in populo Christiano, iam bene intelligentes professi sunt revera Dominum esse cum talibus, qui studentes rectae conscientiae nulla se cupiebant superstitione polluere. Et quoniam illos videbant etiam virtutes operari, dicebant: Decrevit Dominus magnalia facere cum illis, quorum precibus cernebant expetita compleri.
9 (Vers. 4.) Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes. Ne superiores sermones gentilium sub dubietate relinquerent, nunc ad suam personam trahentes eorum dicta confirmant. Faciebat enim Dominus cum ipsis magnalia, quando eos propitius dignabatur audire. Et nota genus locutionis quod dicit: Magnificavit Dominus facere nobiscum, id est decrevit magnos nos ostendere gentibus donatione virtutum. Quod et genus locutionis inter Scripturae divinae propria suscipiendum competenter accipimus. Sequitur, facti sumus laetantes; utique de tanta gratia. Erat nimirum copiosa laetitia, quando se videbant specialiter diligi, qui fuerant a pessima captivitate liberati. Quae figura dicitur diatyposis, id est expressio habitus. Habitum autem hunc appellamus animi aut corporis constantem, et absolutam aliqua in re perfectionem.
10 (Vers. 5.) Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Adventus Domini redemptione praedicata, fideles populi veniunt ad secundam partem, deprecantes sua iterum peccata dimitti. Scriptum est enim: Iustus in principio sermonis accusator est sui [Prov. XVIII, 17]. Et rursum: Dic tu primum iniquitates tuas, ut iustificeris [Isa. XLIII, 26]. Merito ergo et in generali remissione gavisi sunt, et sibi veniam precantur attribui. Sequitur decora comparatio, Sicut torrens in austro. Auster ventus est calidus, qui frigore ligatas aquas vaporis sui virtute dissolvit, et torrentem facit currere de suae afflationis ardore; sic ergo delicta mortis gelu constricta, quia [ed., quae] in se non habent vitam, coelestis misericordiae calore solvuntur, et velut turbidus torrens sub celeritate diocedunt. Sed ut nobis sensus possit constare plenitudo, pronuntiandum est: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro convertitur in liquorem.
11 (Vers. 6.) Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Duas seminationes esse in hoc saeculo, Apostolo docente, cognovimus, sicut ipse ait: Qui in carne seminat, de carne metet corruptionem; et qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam [Gal. VI, 8]. Spiritualis ergo seminatio semper in lacrymis est, quia licet fideles, Domino praestante, virtutes operentur, aut praeterita peccata deplorant, aut futuris se culpis involvere pertimescunt. Sic enim dictum est de ipsis: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. Isti ergo tales qui seminant in lacrymis, futurae promissionis gaudia consequntur. Quibus etiam Osee propheta dicit: Serite vobis ad iustitiam, et metite misericordiam. [Ose., X, 12]. Seminatio vero eorum est pacem quaerere, charitatis studio omnia sustinere, ieiuniis corpus edomare, eleemosynis se et pietate reficere, et quidquid ad disciplinam potest fidelium pertinere. Contra temporalium rerum cupidi, et vana saeculi desiderantes cum laetitia seminant, quando adulteria committunt, avaritiam diligunt, deliciosas comessationes exquirunt, idololatriam colunt, et caetera quae fiunt diaboli instigatione peccata. Sed in illo die iudicii cum tristitia et fletu operas suas metent, de quibus scriptum est: Ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. VIII, 12]. Sic uno versiculo et bonarum rerum compensatio, et malarum retributio declarantur. Quae figura dicitur antistathmisis, hoc est recompensatio, quando iusta factis recipit, qui se aut recta, aut prava conversatione tractaverit.
12 (Vers. 7.) Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.
13 (Vers. 8.) Venientes autem venient in [mss. A., B., cum] exsultatione portantes manipulos suos. Quamvis et hic versus ad generales videatur bonas operas pertinere, tamen eleemosynas maxime (sicut et aliis visum est) dignoscitur commonere; unde scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum [Eccli. III, 33]. Nam cum dicit: Euntes, provectus vitae sanctissimae significatur, in qua bene ambulando semper acceditur. Flebant ergo quando pauperes conspiciebant nuditate detectos, frigore constrictos, inopia saeva maceratos; ut prius pietatem corde facerent, antequam manus aliquid larga praestaret. Sequitur, mittentes semina sua. Mittentes, in illo saeculo praemittentes, ubi ante facta nostra perveniunt, quam nos illuc ire possimus, sicut scriptum est: Thesaurizate autem vobis in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demoliuntur, neque fures effodiunt et furantur [Matth. VI, 20]. Nec vacat quod addidit sua, ut de propriis laboribus, non de rapinis eleemosynas facere debeamus. Misericordia enim illa est, de qua alter non gemit, de qua nullus contristatus abscedit; quia illud offerendum est maiestati, quod potest sub pietate conquiri. Nam cum dicat Dominus sibi dari, considera si illi aliquid de pravitate possit offerri. Addidit, Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos. Venientes, ille veniunt in exsultatione, quibus iam misericordia divina praeparatur, qui hic taliter egerunt, qualiter superna iussa praecipiunt. Illi autem ad gaudium venientes non veniunt, qui hic se nequissimis actibus polluerunt. Omnibus enim venire commune est; sed ad gaudium pervenire, beatorum. Haec dicuntur nomina coniugata, quae fiunt ex verbis generis eiusdem. Et quoniam superius dixerant metere unumquemque operam suam, in eadem metaphora veraci sententia perseverant. Addiderunt quoque, portantes manipulos suos. Messores enim, opere consummato, gremio [mss., gremia] portant ad aream quae in agro spicarum congregatione ligaverint; sic beati ferunt in aream Domini fructuosissimas actiones. Sed felix illud gremium, quod triticeis ponderibus ingravatur, ne levitas stipularum vota messoris eludat; et tunc deprehendat inanitatem laboris sui, quando iam non praevalet operari.
14 Conclusio psalmi.
15 Quam bene septimus iste gradalium in figuram Veteris Testamenti primum adventum nobis Domini prophetavit, laetitiamque populis salutarem largiendam esse praecinuit, ut ogdoas esset in reliquis, quam ad resurrectionem Domini pertinere praediximus. Nam et distinctionem hanc sequens titulus manifestat; scribitur enim Canticum graduum Salomonis. Salomon autem interpretatur pacificus, quod nomen ad Dominum Christum maxime pertinet, qui mundum reconciliavit Deo, qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Denique psalmus ipse iam non futuram prophetiam, sed ipsum fructum ventris ostendere comprobatur, ut cunctis indubitanter appareat, in septuagesimo primo psalmo per decadas totius operis Novi et Veteris Testamenti indicia contineri; hic autem per singularem numerum eadem fuisse declarata.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXIV <<<     >>> in Psalmum CXXVI
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125